- PRAEMETIUM
- PRAEMETIUMFesto, quod praelibatiois causâante praemetitur: in Glossis, Praemetivum, ἡ πρὸ θερισμοῦ Δημήτρας ςθυσία, sacrificium ante messem Cereri fieri solitum, ἱερὰ δράγματα Callimacho, ubi de praemetivis illis frugum, quae ab Hyperboreis Apollini Delio per Virgines missitabantur. Primitias frugum appellat Plin. l. 4. c. 12. et Solinus, quorum hic c. 16. Aiunt etiam, inquit de iisdem populis solitos per Virgines probatissimas primitiva frugum Apollini Delio missitare. Sed quod de Hyperbroeis hi habent, vero non consentit: cum non primitias frugum, nec spicas, aut praemetia missitarent Delum, sed sacrorum primitias, ἱερῶν ἀπαρχάς, stipulâ triticeâ involutas. Unde recte Pomponius, sacrorum primitias, non frugum, eas indigitat, prosicias scilicet ex immolata hostia, extorumque partes: quas innexas stipulâ frumenti eos Delum misisse, Herodotus auctor est, Ι῾ερὰ ενδεδυμένα εν καλάμῃ πυρῶν. Ut et Pausanias, Τὰς δὲ ἀπαρχὰς κεκρύφςθαι μὲν εν καλάμῃ πυρῶν, γιγνώσκεςθαι δ´ε ὑπ᾿ οὑδειὸς, Primitias autem occultatas fuisse stipula frumenti agnitasque a nemine. Alii tamen non stipularum manipulis, sed spicarum, obvolutas fuisse volunt. Servius, Quidam dicunt, Opim et Hecaergen prima ex Hyperboreis sacra in Insulam Delon occultata in fascibus mergitum attulisse. Sunt autem mergites, ut omnes sciunt, spicarum manipuli, Callimachus δράγματα ἀςταχόων vocat, i. e. mergites, in quibus sacrorum primitiae erant occultatae, non ipsi mergites pro frugum primitiis perlati. Quod Plinium forte fefellit, et ex eo solinum, qui praemetiva frugum vocat: cum inter primitias frugum, quae in spicis offerebantur et primitias sacrorum, quae in spicarum manipulis occultata adferebant, magnum esset discrimen. Vide Salmas. ad Solin. p. 208. et infra Primitia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.